- ALTRICUM seu ALTRIACUM
- ALTRICUM, seu ALTRIACUMmemoratum in libro de Vita S. Amatoris Episcopi Autissiodor. locus fuit seu vicus Galliae, proximus Autissiodoro, et in conspectu urbis, in quo Episcopi Autissiodorenses sepeliri soliti sunt: hodie Autri. Hadr. Vales. in Notit. Gall. meminit quoque Altriaci, ad Axonam, quod Autryvocari vulgo ait.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.